# Sermones 2.4.1-46

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 4, lines 2.4.1-2.4.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.1

IV. De statu animę ei excellentia
carnis.
Quisque deo natus non peccat. Quomodo natus?
Non sicut quidam stulti credunt de anima, quod
Sit natura dei vel portio, nos deus ut sic
Gignere dicatur. Scelus est hoc credere, nam cum
Eternus deus et mutabilitate carens sit,
Pars nequit esse dei, quę delinquendo vacillat,
Nec valet esse deus, quę seve obnoxia penę est.
De qua sic Augustinus doctor catus inquit
'Non anima ex anima generatur, sed deus illam
Infundit carni formatę, sic microcosmum
Constituens; sed sive creet tunc, sive crearet,
Solum nosse reor factorem'. Credo, quod ipsa
Carni pura datur, data morti subiacet Adę
Nec regnum domini nisi fonte renata videbit;
Scemate corporeo requie penisve videtur.
A domino per naturam non nascitur ullus.
Sed quisquis vero perfectus pollet amore,
Patre deo satus est; is non peccat, quia servat
Mandatum maius mandatis omnibus, hoc est
'Dilige corde deum, tamquam te dilige fratrem'.
Omnes in Christo fratres sumus, unde tonantem
Patrem appellamus nostrum communiter omnes.
Hinc nos multa loqui deceat, nisi quod preciosę.
Enarrans anime. sententia longa salutem
Paucis accepta est. Pro cura corporis omnis
Delectat species medicandi discere mille,
Ut tollas ebulus fuget utque agrimonia morbum
Tres collecta dies et decantata caducum,
Pentafilon dissenteriam, centauria febrem.
Heu rari de anima plus quam de corpore curant!
Ut placeant forma terrenis luxuriosi,
Membra vaporiferis cogunt albescere termis,
Comere non cessant crines, non ora lavare:
Ut sese regi commendent cuncti regenti,
Fratris amore animam decorare fere piget omnes.
At tu, qui domino gratum te reddere mavis,
Reice livorem, fidum qui scindit amorem.
Nil satius, nil esse puta quam velle propinqui
Velle sequi, tamen ut non laudes, si male quid vult.
Qui si sit talis, quod possis corripere illum,
Corripe et, ut cesset perverse vivere, suade
Peccantemque tui memor interdum fer amice,
Non quo nequicię concordans sis, sed ut ille
Ex virtutę tuę conpungatur pietatis.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
