Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 4, lines 2.4.47-2.4.91
Sextus Amarcius, Sermones 2.4.47-91
Not analysed yet
Nemo malus subito damnandus et abiciendus,
Dilatum lolium docet hoc dilataque ficus.
Si fratrem fervere vides bonitatis amore,
Cum superis domino catigetis sedulus ymni!
Quanta sit et qualis dilectio, Paule, notas, cum
'Si linguis loquar angelicis, vero sine amore,
Tinnio ut ęs' inquis 'vel sicut cimbala clango;
Si mihi veridicum cedant presagia vatum,
At cordi suavis flagrantia desit amoris,
Nil sum; preterea si cunctas, quas habeo, res
Inpensasque meas in pulmentaria et escas
Pauperibus prodam, sine amore nichil mihi prodest.
Non inflatur amor, non ambit nec sua querit;
Omnia sustinet, omnia sperat et omnia credit.'
Quid sit amor, pulchre declarat virgo Iohannes,
In cena Christi qui triste cubando gravavit
Pectus, 'Amor deus est, et qui manet hoc in amore,
In domino manet et dominus dignatur in illo,
Dum non vult ab amore pio cessare, manere.'
Nunc age, virtutem cęlumque ascendere tempta!
Ut volitare nequit cauteris saucius ictu
Ales, ita, invidie quem dira sagitta retardat,
Emulus ad cęli pertingere non valet aulam,
Et licet expresse trinum fateatur et unum,
Quisquis amore nitet. virtutes nundinat omnes
Collectasque tenet, virtutum nuncius ille est.
Edituus levi cum, tintinnabula ferro
Pulsat et accendit candelam, tum bene sanum
Vulgus adest humerisque gerit suspensa sinistris
Pallia summisso venerans altaria vultu.
Haut dubiique manent celebrandę munia missę,
Quos premissa cavi vox invitaverat ęris.
Pantherę ad vocem maculosę confluit omnis
Bestia, tortus item sub tofis se draco condit,
Cum tamen ingentes barros necet et cocodrillum.
Tempore cum verno cornus vel quelibet arbos
Producit fructum reparatis frondibus, estas
Pulverulenta gelu terras linquente propinquat,
In pacis signum cęlo deus indidit irim:
Sic, et amicicię cantum cum cor modulatur
Et viridi frondet daroque resplendet amore,
Omnigenis illud Christus virtutibus implet,
Quare nemo agitet fratrem zelo nisi iusto,
Quo Moyses aurum venerantes, quo Baalitas
Tehbsites Danielque vafer Beli famulantes.