# Sermones 2.4.92-135

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 4, lines 2.4.92-2.4.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.92

Virtutem hanc semper qui vultis habere, dicatum
Christo basilicum persepe petatis asylum
Et lacrimis abolete notas. Fuit utile regi
Pro vita tinxisse genas, deus annuet et nunc
Suppliciis vestris, modo sit compunctio vera.
Qui pius armilla malam perfodit hiulcam
Leviathan, ut, qui se faucibus illius indunt
Peccando, culpas deflendo evadere possint.
Ergo relaxemus cunctis peccantibus in nos,
Si volumus, nobis deus ut peccata remittat;
Tunc eius nutu nostro bene pactio quadrat.
Sic fecit rex, qui de inimicorum nece flevit,
Ardentem deus hunc, fratres sociumque popellum
Multimodis compsit virtutibus. Ipse et in alta
Unanimes habitare domo dat. Regula amoris
Exigit hoc: alii ne faxis, quod tibi non vis,
Quodque cupis tibimet, fratri nichilominus optes.
Novi, quid referas, 'Mihimet sum proximus' ixiquis.
Non decet Esopi figmenta salesve Terenti
Scripturis miscere sacris. Qui recte amat, illi
Vilescit topici cumulata pecunia regni,
Nil amat in terra nisi semper adire sacellum,
Apte phosforeę quod ad instar ducitur urbis.
Illa velut glaucis inimico sole coruscat
Non mutando diem, sed continuando perennem,
Sic hec continuis aperitur mansio licnis,
Utque animas gremio leni fovet illa piorum,
Sic hec ossa tenet populo veneranda labanti.
Sumitur hic corpus celesti in sede tonantis,
Utque ibi diversis astant animalia formis
Quatuor ęternum laudantia carmine regem,
Sic in sacratis pinguntur murice muris.
Sed quoniam nostro subscribere pauca libello
De formis horum presumpsimus, hec quoque ad huius
Ecclesis exemplar typica signare figura
Quid valeant, aperire libet. Genitricibus orti
Baptismum subeunt homines, ut membra novelli
Sint hominis. Vituli tunc possunt iure vocari,
Cum de blanditiis viciorum pectora lenta
Virtutum stimulis agitant. Cervice leones
Sunt rigida, quociens inferni tela tiranni
Tempnunt; in verum nitentia lumina solem
Cum figunt, aquilę. Sic oratoria nostra
Hęc docili depicta tenent animalia penna.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
