# Sermones 2.7.1-43

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 7, lines 2.7.1-2.7.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.1

VII. De eo, quid sit sacerdotibus
servandum quidve vitandum.
'Non' a coniugii prohibetur federe tantum
Presbiter, ingluviem devitet et ebrietatem,
Non sit linguosus, nec scurre more iocetur,
Nec male ditescat sextante lucrando deuncem,
Alea non sit ei neque fallax thessara curę.
In libris studeat morum, sapientia lux est,
Sed sapiens sine moribus est puteus sine fune.
Undique se purum custodiat, undique tutum.
Hinc est, quod quendam deus erudiens ait „Heus tu,
Clama, ne cesses, exalta ut bucina vocem!"
Hoc ideo dixit, quia sepe docere volentem
Elinguem proprii sceleris mens conscia reddit,
Sed qui se a viciis novit procul esse remotum,
Clangens ut lituus viciosos carpit aperte.
Doctores igitur sine fusco vivere debent
Simpliciter, caste populumque docere frequenter
Et placide, quoniam non est didasculus aptus,
Castigare suos qui mansuetudine nescit.
Indomiti clunes et collum cautus agaso
Prurit equi blandis attactibus atque ita porro
Pacatam strigili oervicem defricat, et tunc
It sonipes, qua chamus agit stimulatque magister:
Sic doctor populi, qui corda ferocia nutrit.
Rite catezizet parochos virga baculoque.
Visitet infirmos et defunctis veniam oret;
Edicat placide, ne quis persolvere Christo
Addubitet decimas, qui pinguibus indita glebis
Semina. oentuplioans gravidas emittit aristas.
Sed si qui decimas tardant offerre negantque,
Iustis pastor eos monitis convincat et aptis
Sic dicens „Homo, quid dubitas dare debita parva?
Parva deus poscit, qui posset poscere magna.
Namque creavit humum, quam vomere scindis adunco;
Ars ab eo componendi processit aratri;
Illa, quibus constat, buris, dentalia, themo,
Stiva, rote, ex eius fiunt tibi condita lignis;
Ille boves tibi dat, pluviam Zephirosque tepentes
Mittit, ut educant tua semina credita sulcis.
Et cum cuncta dei sint, solum ferre laborem
Te sulcando patet, pro quo decimam tibi partem
Sumere debebas et cetera lihquere Christo.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
