# Sermones 2.7.129-148

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 7, lines 2.7.129-2.7.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.129

Denique qus regum sunt reddite regibus, et quę
Sunt domini domino; regis reddatur ymago
Regi, sed domino domini reddatur imago.
Iusticia atque fides sunt restituenda tonanti,
Regibus inpendi debent reverentia amorque,
Nullus namque deo nisi permittente potens es t.
Reges ergo boni venerandi et sunt imitandi,
Perversi non sunt imitandi, sed venerandi;
Talia principibus, vos ipsos reddite Christo.
Si quid subdiacon vel acolitus aut eciam ille,
Cui nondum tribuit benedictio sancta coronam.
Et tamen inbutus libris Christoque dicatus,
Turpe gerunt, vetita non est a parte trahendum
Exemplar vite; decet, ut sitis memores, quod
Maioris semper gravius delicta notantur.
Omnibus este modis cauti; quodcumque docetis
Quodque agitis, causa perfecti fiat amoris.
Hic amor est non presbiteris dumtaxat habendus,
Sed cuncti vero debent in amore fideles
Vivere; verus amor non novit rodere quemquam.'

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
