# Sermones 5.1.44-86

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Tercius. Incepit Quartus., Section 1, lines 5.1.44-5.1.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/5.1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/5.1.44

Sus ad sentinam redit, ad vomitum canis; horum
Non pudet acta sequi? Multo prudentior est te
Infans, urticas ignemque timet semel ustus.
Quid dicam? Satius certe et venialius esset
Non cepisse viam veri quam linquere ceptam.
Perdere parta magis turpe est quam nulla parasse.
Ah pudet atque piget procerum de perdicione
Dicere multiplici! Quidam post illita fronti
Signa olei liquidum picta de pixide nardum
Sumentes flavos detecto vertice crines
Ungunt et mitras inponunt desuper albas.
Quorundam auriculas salpistę fistula mulcet
Non attendentum, quod versiculus sonat iste:
'Non placant dominum blande. tybicinis odę,'
Nec delectatur Saliorum carmine molli.
Est aliud quod avet, nimirum ut semper agamus.
Que iubet, et semper vigilemus corde nec umquam
Nos peccatorum sopor opprimat atque retardet.
Ignoramus enim, quo tempore vel quibus horis
Iudex adveniat, num quando crepuscula lucem
Obscurant aut in medię caligine noctis
Aut galli cantu vel summo mane velut fur.
Magna et amara dies domini subito veniet, tunc
Premia quisque suo capiet condigna labori.
Nemo perfectus, nemo omni parte beatus,
Nullus vivit homo, cunctis virtutibus esse
Qui valeat nitidus, non omnis in omnibus aptus.
Tellus illa piris, hec aptior est oleastris,
Illic fertilius spicas ager edit opimas,
Hic melius plenis vivescit vinea botris.
Sic homines variis clarent virtutibus: hic est
Sobrius, ille humilis, hic mitis et ille pudicus.
Inque sui patris conplura habitacula Christus
Retulit esse domo studia ob diversa piorum.
Novi nec rennuo, verum nec multa nec una
Sanctificat virtus hominem, si non erit illic
Verus amor, per quem virtutes nos decet omnes
Cogere paulatim scalamque acquirere ad astra.
Paulatim ex multis pontem producere lignis
Scit faber et multis turrim conponere saxis.
Hinc est, quod domini spectans archana Iohannes
Diversis aulam gemmis constare supremam
Narrat et ex illis bis sex specialiter effert.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
