# Sermones 5.2.48-81

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Tercius. Incepit Quartus., Section 2, lines 5.2.48-5.2.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/5.2.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/5.2.48

Talibus ex gemmis norunt in corde bonorum
Edificare fides et amor durabile templum,
Non quale artifices terreni marmore glauco
Cementoque struunt; illud resolubile iure est,
Quod manus edificat fragilis, sed quod deus ipse
Alpha vocatus et ω fabricat, non corruit umquam.
Attestante Iohanne deus dilectio vera est,
Et scitis, quoniam absque deo durabile nil est.
Ergo si quid amor conponit cordis in antro,
Componit deus. Hic etiam firmissima petra est;
Supra quam quisquis sapiens fundaverit urbem
Virtutum, poterit securam ducere vitam.
Illam non aries validus, non hostica possunt
Spicula subruere, et ventis moti maris estus
Non subvertet eam, Boreę quoque tuta resistit.
Qui Christo dignum sincero pectore templum
Edificare cupit, sordes eliminet omnes.
Et quę conantur pessundare scandala mentem.
Spiritus auxilium poscens a numine vero
Funditus evellat. Nisi corruptum ante pietur
Vas, inamarescit quod dulce infunditur; hoc est:
Ni de corde prius viciorum prorsus agatur
Fętor, virtutes, si quas inmittis, acescunt.
Hoc sanctus David manifesta voce notavit
Cum primo sibi cor mundari, deinde petivit,
Ut sibi spiramen faciendi recta daretur.
Sed mihi forte aliquis dicit 'Mala respuo, nulli
Quod noceat facio, nec latro sum nec adulter,
A cunctis absisto malis, quantum fragilis me
Carnis permittit levitas; quid plus mihi agendum est?'
Non satis est vitasse malum, latam viciorum
Dimisisse viam, nisi agas bona; nec satis est, quod
Mitis es ut servus pene formidine tantum,
Ni bene ceu liber vivas bonitatis amore.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
