Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Tercius. Incepit Quartus., Section 4, lines 5.4.1-5.4.46
Sextus Amarcius, Sermones 5.4.1-46
Not analysed yet
IV. De eo, quod non possit regnum
cęlorum acquiri sine patientia.
Codicibus sacris ad nostrum tendere docma
Illita quem lateat? Quoniam si iugiter illis
Pupula pascatur, quam novimus esse lucernam
Corporis, et spectet divina volumina crebro,
Ferre probra et forti certare docemur agone.
Lectus Iob fimus est, Stephanus lapidum ymbre necatur,
Mauricius gladio, Vincentius igne catastę.
Ergo, viri, quibus est demissum nomen ab illo,
Prodiit irradians hirto qui e corpore Christus,
Ut sol, cum rapido ventorum turbine mixtę,
Fulmina producunt nubes tonitrusque fragosi
Mortales terrent pavidos tempestaque grando,
Effulget subita discissa nube nitela,
Condigno signate gradu vestigia Christi.
Qui, quos arguta seduxit mango loquela
Furvus, ab Egipto deducere, reddere sponte
Dignatus, scribis voluit simul et Phariseis
Vendi per Scarioth, facibus sudibusque prehendi
Dignanterque pati feralis flagra Pilati
Atque cruci figi, velud hoc predixit Esayas:
'Crimina nostra gerens stauros oblatus in ara
Spante sua est'; rursusque alibi scriptum reperitur:
'Aspicient ad me quem confixere nefandi'.
Quisquis avet recto post illum calle venire,
Se neget atque crucem patiendo baiolet in se.
'Si recte arboribus cannas potes equiperare,
Maceriam muro, mortalem conice Christo.'
Hęc, fateor, nequeo paradigmata solvere firme.
Sed tamen et pauper differt a divite; nam cum
Horridus autumno cedente coagulat algor
Terras et glacie constringit Aquarius amnes,
Pellibus incedit vulpinis dives, at isti
Mastrugam prebet detonsus forpice vervex,
Et sic ad flores ambo servantur apricos.
Muscose quercus imitantur fronde miricę
Sidereas humili, celsas viburna cupressos,
Labruscę vites foliis, pomaria dumi.
Loricę confidit eques scuto atque galero,
At nos alma fides tegat et tolerantia fortis.
Forcier est patiens robusto milite, qui se
Promovet evertens et propugnacula et urbes.
Qui nimium fragiles probra momentanea ferre
Horretis, quid tunc, cum scintillante vorabit
Sulphure vos, cui non salamandria prevalet, ignis?