# Sermones 5.4.47-89

Sextus Amarcius, Sermones, Explicit Liber Tercius. Incepit Quartus., Section 4, lines 5.4.47-5.4.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/5.4.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/5.4.47

Aut qui nunc pugnis inpacta vivere bucca
Pulsataque alapis facie diffidis, atroci
Agmine vallatus miror quo corpore possis
Ignitos clatros, ignita repagula ferre.
Discipuli humanis innarunt fluctibus et, quos
Vipera non lesit, seps, anphivena, parias,
Scorpius et scitalis, prester, natrix et ophites,
Sibilus et cencris, dipsas, iaculi atque lacertę,
Mordebant homines, sed eos patientia eorum
Coniunxit superis. Hinc est, quod fluctibus olim
Archa levata Noe, quia, dum tumidi probra mundi
Subsannant quatiuntque bonos, ad sidera tollunt.
Virtus quoque cadit, quam non pacientia fulcit.
Erumpnas igitur pro Christi perf er amore
Has, qui sanctorum fieri iubarisque supremi
Affectas consors. Oportunum tibi nunc est
Tempus quęrendi celestia; si modo non vis
Vincier adversis, age nunc, ne te tenebrarum
Accipiant sedes, ubi nulla licentia sonti
Evenit incluso. Non illic filia matri,
Non frater fratri valet esse sororve sorori
Auxilio. Quid avus, patruus vel avunculus illic
Cognatis, avia aut amita aut matertera prosunt?
Non de Tartareo dampnatam gurgite levir
Germani sociam nex salvus amasius olim
Caram diripiet, nurui non proderit illic
Fida socrus socerumque gener non eruet igni
Addictum Stigio. Pravis et pectore rectis
Eximium discrimen erit, Petro atque Neroni,
Herodi et tinctis insonti sanguine cunis.
Sed mihi dicit homo Sicula ferventior Ethna
Stultus 'Amo tacitos et garrula abominor ora.
Vin, sodes, ut non, qui cornicatur inepte,
Vapulet et quęvis liceat blaterare procaci?
Paucis est gratus diffundere cuncta paratus.
Flet lesus, si non ulciscatur, puer, et quid
Maiores faciant? Infesti sunt mihi scurrę;
Moroso risor, taciturno garrulus obstet,
Scurra leccatori se iungit, honestus honesto,
Parvum parvus amat; sic quisque parem sibi querit.'
Sed mihi die per eum, qui rura polumque gubernat:
Quid tibi falsa nocet detractio probrave iusto?
Hoc patere, hoc sanctos examinat ut focus aurum.

---

Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip.
