# Carmina 11.5

Sidonius Apollinaris, Carmina, Poem 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/11.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/11.5

Ergo iter aggressi: pendens rota sulcat inanem
Aera, et in liquido non solvitur orbita tractu.
Hic triplex uno comitatur gratia nexu,
Hic redolet patulo fortunae copia cornu,
Hic spargit calathis sed flores Flora perennes
Hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris,
Hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat,
Hic Pallas madidis venit inter prela trapetis.
Hic distincta latus maculosa nebride Thyas
Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso.
Hic et Sigæis specubus qui Dindyma ludit,
Jam sectus reealet Corybas, cui gutture ravo
Ignem per biforcs regemunt cava buxa cavernas.
Sic ventum ad thalamos: thus, nardus, balsama,
[myrrhæ
Hic sunt, hic pboenix busti dat cinnama vivi,
Proxima quin etiam festorum afflata calore,
Jam minus alget hiems, speciemque tenentia vernam
Hoc dant vota loco, quod non dant tempora mundo.
Tum juvenis dextram Paphie dextramque puellæ
Complectens, paucis cecinit solemnie dictis,
Ne facerent vel verba moram; Feliciter aevum
Ducite concordes, sint nati, sintque nepotes,
Cernat et in proavo sibimet quod proneposoptet.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa001/stoa0261.stoa001.opp-lat5.xml.
