Latin
Poem 15, lines 15.143-15.189
Sidonius Apollinaris, Carmina 15.143-189
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea sparsis sunt hæc subjecta figuris,
Sua,leo, cerra, gigas, taurus, juga, Cerberus, hydra,
Hospes, Nessus, Eryx, volucres, Thrax, Cacus,
[Amazon.
Cres, fluvios, Libs, poma, Lycus, virgo, polus, Oete.
Hoc opus, et si quid superest, quod nomina nescit,
Virgineæ posuere manus; sed in agmine toto
Inter Cecropias Epbyreiadasque puetlas
Araneola micat: proprias conferre laborat
Ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens,
Cum tenet hæc telas, vult hæc plus tela tenere.
Hic igitur proavi trabeas imitata rigentes,
aPalmatam parat ipsa patri, qua consul et idem
Agricolam contingat avum, doceatque nepotes
Non abavi solum, sed avi quoque jungere fasces.
Texuerat tamen et cblamydcs, quibus ille magister
Per Tartesiacas conspectus splenduit urbes,
Et quibus ingestae sub tempore praefecturae
Conspicuus, sanctas se reddit præsule leges.
Attamen in trabea segmento luserat alto,
Quod priscis illustre toris. Ithacesia primum
Fabula, Dulicbiique lares formantur, et ipsam
Penelopen tardas texit distexere telas.
Tænaron hic frustra, bis rapta conjuge, pulsat
Thrax fidibus, legem postquam temeravit A verni,
Et prodesse putans, iterum non respicit umbram
Hic vovet Alceste prælato conjuge vilam
Rumpere: quam cernas Parcarum vellere in ipso
Nondum pernetam, fato praestante salutem.
IIic nox natarum Danai lucebat in auro,
Quinquaginta enses genitor quibus impius aptat,
Et dat concordem discordia jussa furorem.
Solus Hypermnestræ servatus munere Lynceus
Effugit, aspicias illam sibi parva paventem,
Et pro dimisso tantum pallere marito.
Jamque Jovem in formas mutat, quibus ille tenere
Mnemosynem, Europam, Semelen, Ledam,
[Cynosuram,
Serpens, bos, fulmen, cygnus, Dictynna solebat.
Jamque opus in turrem Danaæ, pluviamque metalli
Ibat, et hic alio stillabat Juppiter auro.
Cum virgo aspiciens vidit Tritonida verso
Lumine, doctisenas spectare libentius artes:
Commutat commota manus, ac pollice docto
Pingerc philosophi victricem 1 Laida coepit,
Quæ Cynici per menta reri, rugosaque colla,
Rupit cdoratam redolenli forcipe barbam.