Latin · Dactylic hexameter
Poem 15, lines 15.52-15.94
Sidonius Apollinaris, Carmina 15.52-94
Unproofread scanNot analysed yet
Asserit hic Samius post docta silentia lustri
Pythagoras, solidum princeps quod musica mundum
Temperet, et certis concentum reddat ab astris,
Signaque Zodiacus quae circulus axe supremo
376Terna quater retinet, proprio non currere motu,
Æquis inter se spatiis tamen esse locata.
Fixaque signifero pariter quoque cernua ferri,
Præcipuumque etiam septem vaga sidera cantum
Hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur:
Hoc numero affirmans, hoc ordine cuncta rotari.
Falciferi b Cronon ire senis per summa polorum,
Martis contiguum, medio Jove, pergere sidus,
Post bos, jam quarto se flectere tramite solem,
Sic placidam Paphien servare diastema quintum,
Arcadium sexto, lunam sic orbe supremo
c Ter denas tropico prope currere climate miras.
Si quos ergo chelys, si quos lyra, tibia si quos
Ediderint cum voce modos, exemplar ad istud
Ponderibus positis, quantum proporiio suadet,
lntervalla sequi septeni sideris edit.
Harmoniam dicens etiam, quod quatuor istis
Sic sedeant elementa modis, ut pondere magnis
Sit locus inferior: media tellure quod autem
Perfecte medium est, imum patet esse rotundi,
Hinc fieri, ut terram levior superemicet undas;
Altior his quoque sit, qui purior eminet aer;
Omnia concludat coelum levitate supremae,
Pendeat et totum simul hoc ab origine centri.
Thales hic etiam numeris perquirit et astris,
Defectum ut Phoebi, nec non lunaeque laborem
Nuntiet anterius; sed rebus inutile ponit
Principium, dum credit aquis subsistere mundum.
Hujus discipuli versa est sententia, dicens
Principiis propriis semper res quasque creari.
Singula qui quosdam fontes decernit habere
Æternum irriguos, ac rerum semine plenos,
Hunc etiam sequitur qui gignere cuncta putabat
Hunc aerem, pariterque deos sic autumat ortos.
Quartus Anaxagoras Thaletica dogmata servat.
Sed divinum animum sentit, qui fecerit orbem.
Junior huic junctus residet collega; sed idem
Materiam cunctis creaturis aera credens,
Judicat inde Deum faceret quo cuncta tulisse.