# Carmina 15.95-142

Sidonius Apollinaris, Carmina, Poem 15, lines 15.95-15.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/15.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/15.95

Post hos Arcesilas divina mente paratam
Conjicit hanc molem, confectam partibus iliis
Quas atomos vocai ipse leves d Socratica post hunc
Secta mical, quae de naturae pondere migrans
Ad mores hominum limandos transtulit usum.
Hanc sectam perhibent summum excoluisse Platona.
Sed triplici formasse modo, dum primus et unus
Physica vcl logico, logicum vel jungil ad ethos.
Invenit hic princeps quid prima essentia distet
A summo sextoque bono; cum denique saxa
Sint tantum, penitusque nihil nisi esse probentur:
Proxima succedant, quibus esse et vivere promptum
Iest,
Addere quis possis nil amplius ar!)ore et herba;
Tertia sit pecorum, quorum esse et vivere motu
Non caret et sensu; mortales quarta deindc
Respiciat factura suos, quibus esse, moveri,
Vivere, cum sensu datur, et supereminet illud
Quod sapiunt, veroque valent discernere falsum:
Quinta creaturas superas substantia prodat,
Quas quidam dixere deos, quia corpora sumant
Contemplanda homini, paulo post ipsa relinquant,
Inque suam redeam, si qua est tennissima,
[formata:
Sic fieri ut pateat substantia summa creator:
Sexta tamen, supraque nihil, sed cUncta sub ipso.
Hoc in gymnasio Polemi sapientia vitam
Excolit, adjunctamque suo fovet ipsa Platoni.
Obviet et quanquam totis Academia sactis,
Atque neget verum, veris hunc lattdibus ornat.
Stoica post istos, sed concordantibus ipsis,
Chrysippus, Zenonque docent pracepta tenere.
Exclusi prope jam Cyuici, sed limine restant,
Ast Epicurcos eliminat undique virtus.
At parte ex alia texirino prima Minervæ.
Palla Jovis rutilat, cujus bis coctus abeno
Serica Sidonius fucabat stamina murex.
Ebria nec solum spirat conchylia sandix:
Insertum l am fulgur habet, filoque rigenti
Ardebat gravidum de fragmine fulminis ostrum.
Hic viridis patrio Glaucus pendebat amictu:
Undabant hic arte Sinus, fictoque tumore
Mersabat pandas tempestas texta carinas.
Amphitryoniadi surgebat tertia veStis:
Parvulus bic gemino cinctus serpente novercæ,
Inscius arridet monstris, ludumque putando
Insidias dum nescit amat, vultuque dolentis
Exstingui deflet quos ipse interficit angues.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa001/stoa0261.stoa001.opp-lat5.xml.
