# Carmina 17

Sidonius Apollinaris, Carmina, Poem 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/17

Quattuor ante dies, quam lux Sextilis adusti
Prima spiciferum proferat orbe caput,
Natalis nostris decimus sextusque coletur,
Adventu felix qui petit esse tuo.
Non tibi gemmatis ponentur prandia mensis,
Assyrius murex nec tibi sigma dabit.
Nec per multiplices abaco splendente cavernas
Argenli nigri pondera defodiam.
Nec scyphus hic dabitur, rutilo cui forte metallo
Crustatum stringat tortilis ansa latus.
Fercula sunt nobis mediocria, non ita facta,
Mensuræ ut grapdis suppleat ars pretium.
Non panes Libyca solitos flavescere Syrte
Accipiet a Galli rusiica mensa tui.
Vina mihi non sunt b Gazetica, Chia, Falerna,
Quaeque Sareptano palmite missa bibas.
c Pocula non hic sunt illustria nomine pagi,
Quod posuit nostris ipse Triumvir agris.
Tu tamen ut venias, petimus: dabit omnia Christus
d Hic mihi qui patriam fecit amore tuo.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa001/stoa0261.stoa001.opp-lat5.xml.
