# Carmina 2.1.1-49

Sidonius Apollinaris, Carmina, Poem 2, lines 2.1.1-2.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/2.1.1

Auspicio et numero fasces, Auguste, secundos
Erige, et effulgens trabealis mole metalli
Annum pande novum, consul vetus, ac sine fastu
Scribere bis fastis: quanquamdiademate crinem
Fastigatus eas, humerosque ex more priorum
Includat Sarrana chlamys, te icta togarum
Purpura plus capiat: quia res est semper ab aevo
Rara, frequens consul. Tuque, o cui laurea Jane
Annua debetur, religa torpore soluto
Quavis fronde comas, subita nec luce pavescas
Principis, aut rerum credas clemenla moveri.
Nil natura novat: sol hic quoque venit ab ortu.
Hic est, o proceres, a penit quem Romula virtus,
Et quem vester amor: cui se ceu victa procellis,
Atque carens rectore ratis, respublica fractam
Intulit, ut digno melius flectenda magistro,
Ne tempestates, b ne te, pirata, timereL.
Te prece ruricola expetiit, te fœdere junctus
Assensu, te castra tubis, te curia plausu,
Te punctis scripsere tribus, collegaque misit
Te nobis, regnumque tibi; suffragia tot sunt,
Quanta legit mundus: fateor, trepidavimus omnes,
Ne vellet collega pius permittere voto
Publica vola tuo; credet ventura propago,
In nos ut possint, princeps, sic cuncta licere,
De te non totum licuit tibi. Facta priorum
Exsuperas, Auguste Leo; nam regna superstat
Qui regnare jubet; melius respublica vestra
Nunc erit una magis, quæ sic est facta duorum.
Salve sceptrorum columen, regina Orientis,
c Orbis Roma tui, rerum mihi principe misso,
tam non d Eoo solum veueranda quiriti
Imperii sedes; sed plus pretiosa. quod exstas
Imperii genitrix. Rhodopem quae portat et Hemum,
Thracum terra tua est, heroum fertilis ora.
Excipit hic natos glacies, et matris ab alvo
Artus infantum molles nix civica durat.
Pectore vix alitur quisquam, sed ab ubere tractus,
Plus potat per vulnus equum: sic lacte relicto,
Virtutem gens tota bibit; crevere parumper,
Mox pugnam ludunt jaculis; hos suggerit illis
Nutrix plaga jocos; pueri venatibus apti,
Lustra feris vacuant; rapto dilata juventus
Jura colit gladii; consummatamque senectam
Non ferro finire pudet: tali ordine vitae
Cives Martis agunt. At tu circumflua ponto
Europæ atque Asiæ, commissam carpis utrinque
Temperiem; nam Bistonios Aquilonis hiatus
Proxima e 1 Cachidici sensim tuba temperat Euri.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa001/stoa0261.stoa001.opp-lat5.xml.
