# Carmina 2.1.237-278

Sidonius Apollinaris, Carmina, Poem 2, lines 2.1.237-2.1.278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/2.1.237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/2.1.237

Quod bellum non parva manus, nec carcere fracto
Ad gradiaturam tu Spartace vincte parasti:
Sed Scylhicx vaga turba plagæ, feritatis abundans,
Dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic
Barbara barbaricis, cujns dux Hormidac atque
Civis erat, queis tale solum est, murique, genusque.
b Albus Hyperboreis Tanais qua vallibus actus,
Riphæa de caute cadit, jacet axe sub ursae
Gens animis membrisque minax: ita vultibus
[ipsis
lnfantum suus horror inest; consurgit in arctum
Massa rotunda caput; geminis sub fronte cavernis
Visus adest oculis absentibus; acta cerebri
In cameram vix ad refugos lux pervenit orbes,
Non tamen et clausos: nam fornice non spalioso,
Magna vident spatia, et majoris luminis usum
Perspicua in puteis compensant puncta profundis.
Tum ne per malas excrescat fistula duplex,
Obtundit teneras circumdata fascia nares,
Ut galeis cedant. Sic propter praelia natos
Maternus deformat amor, quia tensa genarum
Non interjecto fit latior area naso.
Cætera pars est pulchra viris; stant pectora vasta,
Insignes humeri, succincta subilibus alvus.
Forma quidem pediti media est, procera sed exstat,
Si cernas equites, sic longi saepe putantur,
Si sedeant. Vix matre carens ut constitit infans,
Mox praebet dorsum sonipes; cognata reare
Membra viris, ita semper equo ceu fixus adhaeret
Rector. c Cornipedum tergo gens altera fertur,
Hæc habitat; teretes arcus, et spicula cordi;
Terribiles certaeque manus, jaculisque ferendæ
Mortis fixa fides, et non peccante sub ictu,
Edoctus peccare furor. Gens ista repente
Erumpens, solidumque rotis transvecta per Istrum
Venerat, et sectas inciderat orbita lymphas.
Hanc tu directus per Dacica rura vagantem
Contrahis, aggrederis, superas, includis; et ut te
Metato spatio caslrorum Serdica vidit,
Obsidione premis; quae te sic tempore multo
In vallo positum stupuit, quod miles in agros
Nec licitis, nec furtivis excursibus ibat.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa001/stoa0261.stoa001.opp-lat5.xml.
