Latin
Poem 2, lines 2.1.279-2.1.327
Sidonius Apollinaris, Carmina 2.1.279-327
Unproofread scanNot analysed yet
Cui deesset cum saepe Ceres, semperque Lyaeus,
Disciplina tamen non defuit; inde propinquo
Hoste magis timuere ducem; sic denique factum est,
Ut e socius tum forte tuus, mox proditor, illis
Frustra terga daret, commissæ tempore pugnæ:
Qui jam cum fugeret, flexo pede cornua nudans,
Tu stabas acie solus, te sparsa fugaci
Expetiit ductore manus, te Marte pedestri
Sudantem repetebat eques; tua signa secutus
Non se desertum sensit certamine miles.
I nunc, et veteris profer præconia Tulli
Ælas cana palrum, quod pulchro hortamine mendax
Occuluit refugi nutantia fœdera Metti.
Nil simile est, fallique tuum tibi non placet hostem.
Tunc vicit miles, dum se putat esse juvandum:
Hic vicit, postquam se comperit esse relictum.
Dux fugit, insequeris; renovat certamina, vincis;
Clauditur, expugnas; elabitur, obruis; atque
Sarmaticæ paci pretium sua funera ponis.
Paretur, jussum subiit jam transfuga lethum,
Atque peregrino cecidit tua victima ferro.
Ecce iterum, si forte placet, conflige vetustas
Hannibal ille ferox ad pœnam forte pelitus,
Et si non habuit jus vitæ, fine supremo
Certe habuit mortis; quem cæcus carcer et uncus, j
Et quem spectabat fracturus guttura lictor,
Hausit Bebrycio constantior hospite virus.
Nam te qui fugit, mandata morte peremptus,
Non tam victoris periit quam judicis ore.
a Nunc ades, o Pæan, lauro cui gryphas obuncos
Docta lupata ligant, quoties per frondea lora
Flectis penniferos hederis bicoloribus armos;
Iluc converte chelyn; non est modo dicere tempus
Python' exstinctum, nec bis septena sonare
Vulnera Tantalidum, quorum tibi funera servat
Can us, et æterno vivunt in carmine mortes.
Vos quoque, Castalides, paucis quo nurnine nobis
Venerit Anthemius, gcmi i cum foedere regni,
Pandite: pax icrum misit, qui bella gubernet.
Auxerat Augustus naturæ lege Severus
Divorum numerum; quem mox Oenotria casum
Vidit ut aerei de rupibus Apennini,
Pergit cærulei vitreas ad Tibridis ædes,
Non galea conclusa genas, nec sutilis illi
Circulus impactis loricam texuit hamis,
Sed nudata caput; pro crinc racemifer exit
Plurima per frontem constringens oppida {almes,
Perque humeros teretes, rutilantes perque lacertos
Pendula gemmiferæ mordebant suppara bullx.