Latin
Poem 2
Sidonius Apollinaris, Carmina 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Audiit illa pater, simul annuil; itur in Urbem Conlinuo; videt ipse deam, summissus adorat, Pectus et exertam tetigerunt cornua mammam. Mandatas fert inde preces, quas diva secuta Apparat ire viam: laxatos torva capillos Slringit, et inclusae latuerunt casside turres. Infula laurus erat: bullis hostilibus asper Applicat a læva surgentem balteus ensem. Inseritur clypeo victrix manus; illius orbem Martigenæ, lupa, Tibris, amor, Mars, llia, complent. Fibula mordaci refugas a pectore vestes Dente capit; micat hasta minax, quercusque tropaeis Curva tremit, placidoque deam sub fasee fatigat. i Perpetuo stat planta solo, sed fascia primos Sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis Mittit in adversum vincto de fornice pollex, -Quae stringant crepidas, et concurrentibus ansis Vinclorum, pandas texant per crura catenas. Ergo sicut erat liquidam transvecta per æthram, Nascentis petiit tepidos Hyperionis ortus.