# Carmina 23.63-119

Sidonius Apollinaris, Carmina, Poem 23, lines 23.63-23.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/23.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/23.63

Sint urbes aliæ situ minaces,
Quas vires humiles per alta condunt,
Et per præcipites locata cristas
Nunquam moenia cæsa glorientur.
Tu pulsate places, fidemque fortem
Oppugnatio passa publicavit.
b Hinc te Martius ille rector, atque
Magno patre prior decus Getarum,
Romanæ columen salusque genua,
Theodoricus amat, sibique fidum
Adversos probat ante per tumultus.
Sed non hinc videare forte turpis,
Quod te machina crebra perforavit.
Namque in corpore fortium virorum
Laus est amplior amplior, cicalrix.
In castris Marathoniis merentem
Vulnus non habuisse, grande probrum est.
Inter Puhlicolas manu. feroces,
Trunco Mucius eminet lacerto.
Vallum Cæsaris opprimente Magno,
Inter tot facies ab hoste tutas,
Luscus Scaeva fuit magis decorus.
Laus est ardua dura sustinere.
Ignavis, timidis, et improbatis
c Multum ringitur otiosa virtus.
Quid qpod Caesaribus ferax creandis,
Felix prole virum, simul dedisti
d Natos cum genitore principantes?
Nam quis Persidis expeditionem,
Aut victricia castra præteribit
C iri principis, et perambulatum
Romanis legionibus Niphatem:
Tum, cum fulmine captus imperator,
Vitam fulminibus parem peregit?
His tu civibus, urbe, rure pollens,
a Consenti, mihi gignis alme patrem,
Illum, cui nitidi sales, rigorque
Romanus fuit Attico in lepore.
Hunc Milesius et Thales stupere
Auditum potuit, simulque Lindi est
Notus qui Cleobulus inter arces,
Et tu, qui Periandre de Corintho es,
Et tu, quem dederat Bias Priene,
Et tu Piuace Lesbius sophistes,
Et tu, qui letricis potens Athenis
Vincis Socraticas Solon palaestras,
Et tu Tyndareis salus Therapnis
Chilon, legifero prior Lycurgo.
Non hic si voluit, vacante cura,
Quis sit sideribus notare cursus,
Diversas Arato vias cucurrit.
Non hunc cum geometricas ad artes
Mentem composuit, sequi valebat
Euclides spatium sciens olympi.
Non hunc, si voluit rotare rhythmos,
Quidquam proposito virum morari
Chrysippus potuisset ex acervo.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa001/stoa0261.stoa001.opp-lat5.xml.
