Latin · Elegiac couplet
Poem 3
Sidonius Apollinaris, Carmina 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quid faceret lætas segetes, quod tempus amandum
Messibus, et gregibus, vitibus, atque apibus,
Ad Maecenatis quondam sunt edita nomen:
Hinc, Maro, post audes arma virumque loqui.
At mihi Petrus erit Mæcenas temporis hujus,
Nam famæ pelagus sidere curro suo.
Si probat, emittit: si damnat, carmina celat,
Nec nos rhonchisono rhinocerote notat.
I liber, hic nostrum tutatur, crede, pudorem.
Hoc censore etiam displIcuisse placet. I I