Latin · Dactylic hexameter
c BURGUS PONTII LEONTII, lines 3.46-3.89
Sidonius Apollinaris, Carmina 3.46-89
Unproofread scanNot analysed yet
Grypas et ipse tenet: vultus his laurea curvos
Fronde lupata ligant, hederis quoque circumplexis
Pendula lora virent; sensim Cera subvolat ales
Aerias terraeque vias, ne forte citato
Alarum strepitu lignosas frangat habenas.
Æternum nitet ipse genas: crevere corymbis
Tempora, et auratum verrit coma concolor axem.
Læva parte tenet vasta dulcedine raucam
Cælato Pithone lyram, pars dextra sagittas
Continet, atque alio resonantes murmure nervos.
Ibant Pimpliades pariter, mediumque noveno
Circumsistentes umbrabant syrmate curruM.
Pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis,
Diffusus sanctum per colla salubria virus.
u Hic et crinisatas jungebat Pegasus alas,
Portans doctiloquo facundum crure Creontem.
Ut sese junxere chori, consurgit uterque
Fratris in amplexus; sed paulo segnior Evan,
Dum pudet instabiles, si surgat,prodere plantas.
Tum Phœbus: Quo pergis? ait: num forte nocentes
Bacche petis Thebas? te cretus Ecbione nempe
Abnegat esse deum; linque iis, rogo, moenia, linque;
Et mecum mage flecte rotas; despexit Agave
Te colere, et nosmet Niobe; riget inde superbum,
Vulnera tot patiens, quot spectat pignora ventris,
Optantemque mori gravius clementia fixit.
Parcere sæpe malum est, sensumque inferre dolori.
Ipsa autem nato occiso Pentheia mater
Amplius ut furiat, nunquid vesana futura est?
Ergo nec Aonios colles habitare valemus,
Cum patris exstincti thalamis potietur adulter,
Frater natorum, conjux genitricis habendus,
Vitricus ipse suus. Cordi est si jungere gressum,
Dicam, qua pariter sedem tellure locemus.
b Est locus, irrigua qua rupe Garumna rotate,
Et tu, qui simili festinus in xquora lapsu
Exis, curvata Durant muscose saburra,
iam pigrescentes sensim confunditis amnes.
Currit in adversum hic pontus, multoque recursu
Flumina quas volvunt, et spernit et expedituudas.
At cum summotus lunaribus incrementis
Ipse Garumna suos in dorsa recolligit æstus,
Praecipiti fluctu raptim redit, atque videtur
In fontem jam non refluus, sed defluus ire.