# Carmina 4-2

Sidonius Apollinaris, Carmina, c BURGUS PONTII LEONTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/4-2

Ecce, quoties tibi libuerit pateris capacioribus hilarare convivium, misi quod inter scypllos et amyslidas tuas legas. Subveneris verecundiæ meæ, si in sobrias aures ista non venerint; nec injuria hoc ac secus atque æquum est flagito: quandoquidem Baccho meo judicium decemvirale passuro, tempestivius quam convenit tribunal erigitur. Si quis autem carmen prolixius, eatenus duxerit esse culpandum, quod epigrammatis excesserit paucitalem, istum liquido patet, neque balneas Etrusci, neque Herculem Surrentinum, neque comas Flavii Earini, neque Tybur Vopisci, neque omnino quidquam de Papinii nostri silvulis lectitasse: quas omnes descriptiones vir ille præjudicatissimus, non distichorum aut tetraslichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticæ totumine præcipit, multis iisdemque purpureis communium pan- His semel inchoatas materias decenter extendit. Hæc me ad defensionis exemptum posuisse sufficiat, ne hæo ipsa longitudinis deprecatio longa videatur. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa001/stoa0261.stoa001.opp-lat5.xml.
