# Carmina 4

Sidonius Apollinaris, Carmina, Poem 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina-2/4

Tityrus ut quondam patulæ sub tegmine fagi
Volveret inflatos murmura per calamos,
Praestitit afflicto jus vitae Caesar et agri,
Nec stetit ad tenuem celsior ira reum:
Sed rus concessum dum largo in principe laudat,
Coelum pro terris rustica musa dedit.
Nec fuit inferius Phoebeia dona referre:
Fecerat hic dominum, fecit et illc deum:
Et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto,
Carminis est auctor, qui fuit et veniae.
Sic mihi diverso nuper sub Marte cadenti,
Jussisti placido victor ut essem animo,
Serviat ergo tibi servati lingua poetae,
Atque meae vitne laus tua sit pretium.
Non ego mordaci fodiam modo dente Maronem,
Nec civem carpam, terra Sabella, tuum.
Res minor ingenio nobis, sed Cæsare major:
Vincant eloquio, dummodo nos domino.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa001/stoa0261.stoa001.opp-lat5.xml.
