Latin · Dactylic hexameter
Poem 5
Sidonius Apollinaris, Carmina 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Concipe praeteritos, respublica, mente triumphos:
Imperium jam consul habet, quem purpura non plus
Quam lorica operit, cujus diademata frontem
Non luxu sed lege tegunt, meritisque laborum
Post palmam palmata venit: decora omnia regni
Accumulant fasces, et a princeps consule crescit.
Personat ergo tuum coelo, rure, urbibus, undis,
Exsultans Europa sophos, quod rector haberis,
Victor qui fueras: fateor, trepidaverat orbis,
Dum non vis vicisse tibi, nimioque pndore
Quod regnum mereare doles, tristique repulsa
Non moderanda subis, quæ defendenda putasti.
b Sederat exserto bellatrix pectore Roma
Cristatum turrita caput, cui pone capaci
Casside prolapsus perfundit terga capillus.
Lætitiam censura manet, terrorque pudore
Crescit, et invita superat virtute venustas.
Ostricolor pepli textus, quem fibula torto
Mordax dente vorat: tunc quidquid mamma refundit
Tegminis, hoc patulo concludit gemma recessu.
Hmc fulcit rutilus spatioso circite laevum
Umbo latus: videas hic crasso fusa metallo
Antra Rheae, fetamque lupam, quam fauce retecta
Blandiri quoque terror erat, quanquam illa vorare
Martigenas et picta timet; pars proxima Tibrim
Exprimit; hic scabri fusus sub pumice tophi,
Proflabat madidum per guttura glauca soporem.
Pectus palla tegit, quam neverat Ilia conjux,
Liquenti quæ juncia toro vult murmura lymphis
Tollere, et undosi somnum servare mariti.
Ista micant clypeo; cuspis trabe surgit eburna,
Ebria cæde virum: propter Berlona tropæum
Exstruit, et quercum captivo pondere curvat.
Consurgit solium saxis, quæ cæsa ruhenti
Æthiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo
Nativa exustas afflavit purpura rupes.
Jungitur hic Sinnas, Numadum lapis additur isthic
Antiquum mentitus ebur: post caute Laconum
Marmoris herbosi radians interviret ordo.