Latin
5.3.41 to 5.3.60
Sidonius Apollinaris, Carmina 5.3.41-60
Unproofread scanNot analysed yet
Strictius assutævestes procera coercent Membra virum; patet iis altato tegmine poples, Latus et angustam suspendit balteus alvum. Excussisse citas vastum per inane bipennes, Et plagae præscisse locum, clypeosque rotare Ludus, et intortas præcedere saltibus hastas, Inque hostem venisse prius: puerilibus annis Est belli maturus amor; si forte premantur Seu numero, seu forte loci, mors obruit illos, Non timor; invicti perstant, animoque supersunt Jam prope post animam. Tales te teste fugavit, Et laudanlc viros: quisnam ferat? omnia tecum, Te sine multa facit; pugnant pro principe mulii, Quam timco nc jam iste sibi; si regna tenebit, Huic vincis, quodcunquc domas; nil fata relinquunt Hic medium: percussor enim si respuis esse, Servus eris; certe recto si tramite servat Sidera Chaldseus; novit si gramina Colchus. Fulgura si Thuscus, si Thessalus elicit umbras, Si Lyciæ sorles sapiunt, si nostra volatu Fata loquuntur aves, doclis balatibus Hammon Si sanctum sub syrte gemit, si denique verum Phoebe, Themis, Dodona canis, post tempora nostra Julius hic Augustus cril. Conjunctus amore Præterea est e juveni grandis quem spiritus armat Regis avi: quo te vertas? ad culmina mundi Hic famum fert, anibo animum: consurge, simul- [que Aggredere ignaros; neutrum maclarc valebis, Si jubeas unumque mori; sed necte dolosas Blanditias uni, ferro tamen iste petatur. Quid loquor incassum? nihil est quod tanta cavemus, Ut regnet, victurus erit. Commotus in iras