Latin
5.5.13 to 5.5.29
Sidonius Apollinaris, Carmina 5.5.13-29
Unproofread scanNot analysed yet
Hic tu vix armis positis, iterum arma retractas. Bislonides veluti Ciconum cum forte pruinas Ogygiis complent thyasis, seu Strimonos arvis, Seu sc per Rhodopen, seu qua nimbosus in æquor Volvit Hyperboreis in cautibus lsmarus Hebrum: Dat somno vaga turba, simul lassata quiescunt Orgia, et ad biforem reboat nec tibia flatum. Vix requies: jam ponte ligant, rotat enthea thyrsum Dassaris, et maculis Erythrææ nebridos horrens, Excitat Odrysios ad marcida tympana mystas. Tu tamen hanc differs pocnam, sed sanguinis auctor Majoris, dum parcis, eras: non pertulit ultra Hoc pro te plus cauta manus, vestrumque pudorem Sprevit pro vobis; primi cadit hostia belli, Quisque rebellis erat; prædam quoque dividis illis, Mens devota quibus fucrat, quae territa servit Exemplo, gaudet pretio. Pharsalica Cæsar Arva petens, subitas ferro compescuit iras: Sed sua membra secans, et causa mole coactus, Flevit quos perimit; vestris hæc proficit armis Seditio; quodcunque jubes, nisi barbarus audit, Hic cadit, ut miles timeat. a Jam tempore brumæ Alpes marmoreas, atque occurrentia juncto Saxa polo, rupesque vitri, siccamque minantes Per scopulos pluviam, primus pede carpis, et idem Lubrica præmisso firmas vestigia conto. Coeperat ad rupis medium, quæ maxima turba est, Interno squalere gelu, quod colle supino Arctatis conclusa viis, reptare rigenti Non poterat revoluta solo: fors unus ab illo Agmine, canentem cujus rota triverat Istrum, Exclamat: Gladios malo, et solemne quieta Quod frigus de morte venit; mea torpor inerti Membra rigore ligat; quodam mihi corpus adustum Frigoris igne perit; sequimur sine fine labori Instantem juvcnem; quisquis fortissimus ille est, Aut rex, aut populus, castris modo clausus, aprica Vel sub pelle jacet: nos anni vertimus usum. Quod jubet hic, lex rebus erit; non flectitur unquam b Acceptis, damnumque putat, si temporis iras Vel per damna timet;