Latin · Dactylic hexameter
Poem 7
Sidonius Apollinaris, Carmina 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Phoebe, peragrato tandem visurus in orbe,
Quem possis perferre parem, da lumina cœlo,
Sufficit hic terris: nec se jam signifer astris
Jactet, Marmaricus quem a vertice conterit Atlas. b
Sidera sunt isti, quae sicut mersa nitescunt,
Adversis sic Roma micat: cui fixus ab ortu
Ordo fuit crevisse malis, modo principe surget
Consule. b Nempe, patres, collatos cernere fasces
Vos juvat, et sociam sceptris mandasse curulem.
Credite, plus dabitis currus: jam necte bifrontes
Anceps iane comas, duplicique accingere lauro.
Principis anterior, jam consulis iste coruscat
Annus, et emerita trabeis diademata crescunt.
Incassum jam, Musa, paves, quod propulit Auster
Vela ratis nostre, pelago quia currere famae
Coepimus, en sidus, quod nos per cærula servet.