Latin
7.4.16 to 7.4.30
Sidonius Apollinaris, Carmina 7.4.16-30
Unproofread scanNot analysed yet
Nec minus hæc inter civilia jura secutus, e Eligitur primus, juvenis, solus, mala fractae Alliget ut patriae, poscatque informe recidit Vectigal; procerum tum forte potentior illic, Post etiam princeps, Constantius omnia praestat, Indole defixus tanta, et miratus in annis Parvis grande bonum, vel in ore precantis epbebi Verba senis. Ducis hinc pugnas et fœdera regum Pandere, Roma, libet. Variis incussa procellis Bellorum, regi Getico fua Gallia pacis Pignora jussa dare est: inter quae nobilis obses Tu, Theodore, venis, quem pro pietate propinqui Expetis in media pelliti principis aula Tutus Avite, fide; probat hoc jam Theuderis altum Exemplum officii: res mira et digna relatu, Quod fueris blandus, regi placuisse feroci. Hinc te paulatim prælibat sensibus imis, Atque animis vult esse suum; sed spernis amicum Plus quam Romanum gerere: stupet ille repulsam, Et plus inde places: rigidum sic, Pyrrhe, videbas Fabricium, ingestas animo cum divite fugit Pauper opes, regem temnens, dum supplicc censu Pignus amicitiæ viii mendicat ab auro. f Aetium interea, Scylhico quia saepe duello Edoctus, sequeris; qui quanquam celsus in ar- [mis Nil sine te gessit, cum plurima tu sine illo. s Nam post Juthungos et Norica bella, subacto Victor Vindelico, b Belgam, Hurgundio quem, trux Presserat, absolvit junctus tibi; vincitur illic Cursu Hernlus, Chunus jaculis, Francusque natatu Sauromata clypeo, Salius pede, falce Gelonus, Vulnere vel si quis plangit, cui flesse perisse est, Ac ferro perarasse genas, vultuque minaci Rubra cicatricum vestigia defodisse. Illustri jam tum donatur celsus honore, Squameus et rutilis etiamnum livida crislis Ora gerens. "Vix arma domum sordentia castris Rettulerat; nova bella iterum, pugnamque sub ipsis Jam patriae muris periturus commovet hostis. Lilorius Scythicos equites tum forte, subacto Celsus Aremorico, Geticum rapiebat in agmen Per terras, Arverno, tuas;