Latin
Poem 9, lines 9.1-9.59
Sidonius Apollinaris, Carmina 9.1-59
Unproofread scanNot analysed yet
Largam Sollius hanc Apollinaris
Felici domino, pioque fratri,
Dicit Sidonius suus salutem.
Die, die quod peto, Magne, die amabo,
Felix nomine, mente, honore, fama,
N atis, a conjuge, fratribus, parentc,
Germanis genitoris atque matris,
Et summo patruelium Camillo,
Quid nugas temerarias amici,
Quas sparsit tenerae jocus juventæ,
In formam redigi jubcs libelli?
Ingentem simul et repente fascem
Conflari invidiæ, et perire chartam?
Mandatis famulor, sed ante testor,
Lector quas patieris hic salebras.
NoR nos currimus aggerem vetustum,
Nec quidquam invenics, ubi priorum
Antiquas lcrat orbitas Thalia.
Non hic antipodas, salumque rubrum,
Non hic Memnonios canemus Indas,
Auroræ face civica perustos:
Non Artaxata, Susa, Bactra, Carrhas,
Non coctam Babylona personabo,
Quae largum fluvio patens aluinno,
Inclusum bibit hinc et indc Tigrim.
Non hic Assyriis Ninum priorem,
Non Mcdis caput Arbacem profabor:
Nec quam divite, cum refugit hostem,
Arsit Sardanapalus in favilla.
Non Gyrum Astyagis loquar nepotem,
Nutritum ubere quem ferunt canino,
Cujus non valuit rapacitatem
Vel Lydi satiare gaza Croesi:
Cujus nec feritas subacta tunc est,
Caesis millibus ante cum ducentis.
in vallis Scythicæ coactus artum,
Orbatæ ad Tomyris veniret utrem.
Non hic Cecropios leges triumphos,
Vel si quo Marathon rubet duello;
Aut cum millia mille concitarent
Inflatum numerositate Xerxen;
Atque hunc fluminibus salis profundis
Confestim ebibitis adhuc sitisse;
Nec non Thermopylas, et Hellis undas,
Spretis obicibus soli salique,
Insanis equitasse cum catervis,
Admissoque in Athon tumente ponto
Juxta frondiferæ cacumen alpis
Scalptas classibus isse pcr cavernas.
Non prolem Garamantici tonantis,
I Regnis principibusque principantem,
Porrectas Asiæ loquar paterno
Actam fulmine pervolasse terras.
Et primum Darii tumultuantes
Prærectos satrapasque perculisse:
Mox ipsum solio patrum snperbum,.
Cognatosque sibi deos crepantem,.
Captis conjuge, liberis, parente,.
In casus hominis redire jussum.