# Carmina 23.63-124

Sidonius Apollinaris, Carmina, Lines 23.63-23.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/23.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/23.63

Sint urbes aliae situ minaces,
Quas uires humiles per alta condunt,
Et per praecipites locata cristas
Numquam moenia caesa glorientur:
Tu pulsate places fidemque fortem
Oppugnatio passa publicauit.
Hinc te Martius ille rector atque
Magno patre prior, decus Getarum,
Romanae columen salusque gentis,
Theudoricus amat sibique fidum
Aduersos probat ante per tumultus.
Sed non hinc uideare forte turpis,
Quod te machina crebra perforauit;
Namque in corpore fortium uirorum
Laus est amplior amplior cicatrix.
In castris Marathoniis merentem
Vulnus non habuisse grande probrum est;
Inter Publicolas manu feroces
Trunco Mutius eminet lacerto;
Vallum Caesaris opprimente Magno
Inter tot facies ab hoste tutas
Luscus Scaeua fuit magis decorus.
Laus est ardua dura sustinere;
Ignauis, timidis et improbatis
Multum fingitur otiosa uirtus.
Quid quod Caesaribus ferax creandis,
Felix prole uirum, simul dedisti
Natos cum genitore principantes?
Nam quis Persidis expeditionem
Aut uictricia castra praeteribit
Cari principis et perambulatum
Romanis legionibus Niphaten,
Tum cum fulmine captus imperator
Vitam fulminibus parem peregit?
His tu ciuibus, urbe, rure pollens,
Consenti mihi gignis, alme, patrem,
Illum cui nitidi sales rigorque
Romanus fuit Attico in lepore.
Hunc Milesius et Thales stupere
Auditum potuit simulque Lindi est
Notus qui Cleobulus inter arces,
Et tu qui, Periandre, de Corintho es,
Et tu quem dederat, Bias, Priene,
Et tu, Pittace, Lesbius sophistes,
Et tu qui tetricis potens Athenis
Vincis Socraticas, Solon, palaestras,
Et tu, Tyndareis satus Therapnis,
Chilon, legifero prior Lycurgo.
Non hic, si uoluit uacante cura
Quis sit sideribus notare cursus,
Diuersas Arato uias cucurrit;
Non hunc, cum geometricas ad artes
Mentem composuit, sequi ualebat
Euclides spatium sciens Olympi;
Non hunc, si uoluit rotare rhythmos,
Quicquam proposito uirum morari
Chrysippus potuisset ex aceruo.
Hic cum Amphioniae studebat arti
Plectro, pollice, uoce tibiaque,
Thrax uates, deus Arcas atque Phoebus
Omni carmine post erant et ipsas
Musas non ita musicas putares.

---

Sidonius Apollinaris, Carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SIDON%7Ccarm%7C001.
