# Coronis Sidoniana 1-12

Sidonius Apollinaris, Coronis Sidoniana, 1 to 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/coronis-sidoniana/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/coronis-sidoniana/1

Studio huc distuli binos versus, quibus avitum Sidonius in Gothica legatione medium inter Theodericum regem ei Fridericum regis fratrem incessisse dixit. Post hinc germano regis hinc rego reteoto, Palladiam implicitis manibus subire Tolosam. Non quod multis demonstrandum sit honoris causa id factum fuisse, cum ambigat nemo, ubi tres una sint, honoratissimum locum medium esse; sed ut extremo libri spatio liberius evagari, ct quæ de interioris exteriorisque loci notione, de lateris protectione, dextræ ac sinistræ in honoris prærogativa discrimine, commentati olim sumus, ac paulo fusius cxponere, ac notis hisce vel coronidis saltem loco addere liceat. Parergum enim id fortasse, nec abuuo. Sed operæ non poenitebit si vel extra lineam quid dixero, quod philologis probari, bonisque scriptoribus lucem aliquam afferre possit. Non igitur ex eo quod verhi gratia in ludicro Circensi, ne ab auctore nostro discedamus, carmine 23 dexteriorem concitatum appellavit exteriorem, et currum intus actum, qui in sinistram partem actus esset; propterca ex similibus locis colligi statim debet, quod viros doctos fefellisse mirum esi, interiorem ubique sinisteriorem esse, aut dexteriorem semper exteriorem: cum certum sit interiorem, prout res ferant, nunc dextrum esse, nunc sinistrum, eodemque modo exteriorem. In circo sane interior laevus erat, sed ideo quia metæ currentibus ad laevam, et in lævam ad cas flexus. Fac contra in dextram flecti, omnia erunt contra na: jam interior dexter erit, et sinister exterior: ut in illa quadriga evenisse necesse est, quamnarrat Solinus cap. 46, excusso auriga, relicto certamine, ad Capitolium prosiliisse, Jovemque Tarpeium terna dextratione lustrasse, et in diurno cæli siderumque motu, quæ et ipsa dextro gyro polum, quasi perpetua quadam dextratione, circumagunt, Cynosura Helice interior est, et, tamen dexterior. Nec aliter in hoc de illa versu e Ciceronis Arato, Nam cursu in eriore brevi convertitur orbe, interiorem cursum capere possis, quam dexteriorem.

---

Sidonius Apollinaris, Coronis Sidoniana, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp930/tmp930/tmp930.tmp930.opp-lat1.xml.
