Latin
13 to 26
Sidonius Apollinaris, Coronis Sidoniana 13-26
Unproofread scanNot analysed yet
Quid multis? nam quotidæ videmus in bigis, cum ad vicorum Capita flectunt, aut in bubus, cum araut et alternos sulcus ducunt, e duobus vel bubus vel equis, interiorem in flexu esse nunc dextrum, nunc sinistrum. Quodque in his videmus, idem in hominum incessu concessuque æstimare est. rar enim est causa, cum eadem qui que nominum sit ratio. Ut enin in circo flexuque metæ, is dicitur interior qui adversarium inter metamque propius flectit; sic in ingressn, si duo simul ambulent, interioris erit qui interiore loco incedet, hoc est medio inter comitem exteriorem et ædes, sive aliud quispiam, quod ejus alterum latus claudat. Quare non alia, meo quidem sensu, interioris notio in vulgatissimis versibus Ovidii v Fastorum, cum seni honorem hunc a junioribus habitum scribit ut si comites illi duo essent, medius incederet; si unus, interior. Et medias juvenum, non indignantibus illis, Ihatet interior si comes unus erat. Nec alia exterioris, ejusquequi latus legere dicatur, Horatio satyra 5, lib. II. . . . . Ne tamen illi Tu comes exterior, si jusserit, ire recuses. Ut ne tegam spurco Damælatus? Qnod enim summi ingenii viro JustoLipsio in mcn<em venit, ut interiorem eum dici vellet, cui exterior leviter et iu par e præiret honoris gratia: aut qui ipse contra (sic enim postea interpretari maluit) alterum anteiret: vereor ne argute magis et ingeniose fictum sit quam verl. Nam ut non dicam permirum vidcri nc prope ridiculuM, si tres sint, omnes pari jugo ambulare: si comitum recedat unus, alterum mox de suo gradu exsilire, ut senem modice antecedat aut sequatur, perspicuum est, in ea sententia nec la us proprie ab eo tegi qui dicitur exterior, nec quidquam esse cur interior potius dici debeat quam anterior.