# Coronis Sidoniana 27-45

Sidonius Apollinaris, Coronis Sidoniana, 27 to 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/coronis-sidoniana/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/coronis-sidoniana/27

At in nostra Interpretatione plana omnia, ccr a et expedita. Interior vere qui inter comitem ædesque medius ambulat, exterior plane qui exteriore loco: idemque latus tegere interiorisjure dicitur: ut qui ejus id latus claudit, quod intectum alioqui et nudum foret; cum alterum ab ædibus protegatur. Quo sensu Seneca episl. 22: Nudum erit latus? incomitata lectica? Nudum latus dixit, quod exterior comes nullus tegat; et.Minucius Felix contra, ejus qui tuter duos medius sedeat, protegi ab utroque latera scripsit in Octavio. Et cum dicto, inquit, ejus essedimus, itaut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent. Nec vero quærendum, dextramne semper teneat intenor, ut Lipsio et aliis visum est, an sinistram, ut i Nebrissensi:cum satis constet interiorem in incessu, perinde ut cæteris in rebus, nunc delirum esse, nunc sinistrum; neutrumque ad vim nominis pertinere, sed fortuito evenire, prout ad dextram aut la;vam id fucril, cui propior is est qui dicitur interior. Quid ergo, dicet quispiam, si contingat, ut ad lævam sit qui interior ambulat, eumne honestiore loco ambulare dices? Sane, inquam, cum interior sit qui locus honoris: cum exterior sit alter, ejusque latus tegat, quod inferioris et honorem deferentis. Demque, ut paucis complectar, ita censeo. Apud veteres Romanos, ut hodieque apud Ca los nostros et plerasque:, tias gentes, in incessu consessuque præccipuum honoris locum interiorem semper fuisse, licet is dexter non semper esset. Clare id quidem ac sine exceptione, Ovidius et Horatius, ut frustra sint qui pro delira tantum, aut pro sinistra pugnare velint. Neque tamen dextræ prærogativam suam detraxerim. Dextræ honori h oc datum liquet. Primum ut quando proximum nihil erat, unde interior alter altero, vel latus ei tegere diceretur, tum dexteram semper snistræ præferr ent: quomodo apud Tranquillum Tiberii cap.

---

Sidonius Apollinaris, Coronis Sidoniana, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp930/tmp930/tmp930.tmp930.opp-lat1.xml.
