Latin
Book 1, Letter 1
Sidonius Apollinaris, Epistolae 1.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Diu præcipis, domine major, summa suadendi auctoritate, sicuti es in iis quae deliberabuntur consiliosissimus, ut si quæ titteræ paulo politiores varia occasione fluxerunt, prout eas causa, persona, tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enuclcatisque uno volumine includam, Q. Symmachi rotunditatem, C. Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis «præsumptiosis insecuturus. Nam d de Marco Tullio silere me in stylo epistolari melius puto, quem nec e Julius Titianus totum sub nominibus illustrium feminarum digna similitudine ex-, pressit. Propter quod illum caeteri quique a Frontonianorum, utpote consectaneum æmulati, cum veternorum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. b Quibus omnibus ego, immane dictu est, quantum semper judicio meo cesserim, quantumque servandam singulis pronuntiaverim, temporum suorum meritorumque prærogativam. Sed scilicet tibi parui, tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est), sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo, verum etiam studiosorum. Quamobrem nos nunc perquam hæsitabundos in hoc deinceps famæ pelagus impellis. Porro autem super hujusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi jampridem in portu judicii publici, post lividorum latratuum scyllas enavigatas, sufficientis gloriae anchora sedet. Sed si et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volamina numerosiora percopiosis scaturentia sermocinationibus multiplicabuntur. Vale.