Latin
Book 1, Letter 4
Sidonius Apollinaris, Epistolae 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Macte esto, vir amplissime, fascibus partis dote meritorum: quorum ut titulis apicibusque potiare, non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti: quia tibi econtrario apud principis domum, insj ecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere. terque quaterque beatum te, de cujus culmine datur amicis lætitia, lividis poena, posteris gloria; tum præterea vegetis et alacribns exemplum, desidibus et pigris incitamentum; et tamen si qui sunt qui te quocunque animo deinceps aemulabuntur, sibi forsitan, si te consequantur, debeant; tibi debebunt procul dubio, quod sequuntur. Spectare mihi videor, bonorum pace praefata, illam in invidis ignaviam superbientem, et illud militandi inertibus familiare fastidium, cum a desperatione crescendi, inter bibendum philosophantes, ferias inhonoratorum laudant, vitio desidiæ, non studio perfectionis. Gujus appetitus, ne adhuc pueris usui foret, majorum judicio rejiciebatur; sic adolescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes, intelligebant eloquia juvenum laboriosius brevia produci quam porrecta succidi. Sed hinc quia ista haec satis, quod subest, quæso, reminiscaris, velle me tibi studii hujusce vicissitudinem reponderare, modo me actionibus justis Deus annuens et sospitem praestet, et reducem. Vale.