# Epistolae 1.5.27-36

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 1.5.27 to 1.5.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.5.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.5.27

Inter hæc patuit et Roma conspectui: cujus mihi non solum lormas, verum etiam naumachias videbar epotaturus. Ubi ® priusquam vel pomœria contingerem, triumphalibus apostolorum liminibus alTusus, omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse langorem. Post quæ coeleslis experimenta patrocinii, conducti diversorii parte susceptus, atque etiam nunc ista hæc inter jacendum scriptitans, quieti pauxillulum operam impendo. Neque adhuc principis, aulieorumque tumultuosis foribus obversor. Interveni etenim i nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicæ securitatis copulabatur. Igitur nunc in ista non modo personarum, sed etiam ordinum partiumque laetitia, Transalpino tuo latere conducibilius visum: quippe cum hoc ipso tempore quo hæc mihi exarabantur, vix per omnia theatra, macena, praetoria, fora, templa, gymnasia, a talassio fescenninus explicaretur. Atque etiamnum econtrario studia aileant, negotia quiescant, judicia conticescant, differantur legationes, vacct ambitus, et inter scurrilitates histrionum toius actionum seriarum status peregrinetur. Jam quidem virgo tradita est, jam corona sponsus, jam palmata consularis, jam cyclade 13 pronuba, jam toga senator honoratur, jam penulam deponit inglorius: et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum c ad mariti domum nova nupta migravit. Qua festivitate decursa, caetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata solemnitas aliquando terminaverit istam totius civitalis occupatissimam vacationem. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
