# Epistolae 1.7.1-17

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 1.7.1 to 1.7.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.7.1

Angit me casus Arvandi, nec dissimu o quin angat. Namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amare palam licet et capite damnatos. Amicus homini fui, supra quam morum ejus facilitas varietasque patiebantur. Testatur hoc, propter ipsum mihi nuper invidia conflata, cujus me paulo incautiorem flamma detorruit. Sed quod in amicitia steti, mihi debui. Porro autem in natura ille non habuit diligentiam perseverandi: libere queror, non insultalorie: quia fidelium consilia despiciens, fortunae ludibrium per omnia fuit: denique non eum aliquando cecidisse, sed tam diu stetisse plus miror. quoties sæpe ipse se adversa perpessum gloriabatur! cum tamen nos ab affectu profundiorc ruituram ejus quandoque temeritatem miserafemur, definientes non esse felicem, qui hoc Ireqnenter potius esse, quam semper judicaretur. Sed gubernationis sum ordinem exposcis. Salva fide! reverentia quæ amico etiam afflicto debetur, rem breviter exponam. Præfecturam primam gubernavit cum magna popularitate, consequentemque cum maxima popuhtione. Pariter onere depressus 16:cris alieni, metu creditorum successuros sibi optimates æmulabatur. Omnium colloquia ridere, consilia rimari, officia contemnere, pati de occurrenturn raritate suspicionem, de assiduilale fastidium: donec odii publici mole vallatus, et prius cinctus custodia quam potestate discinctus, captus, destinatusque pervenit Romam: illico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae littus enavigasset, tanquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur. In Capitolio custodiebatur ab hospite a Flavio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo scmifumantem præfecturæ nuper extortæ dignitatem venerabatur. Interea legati provinciæ Galliæ Tonantius v Ferreolus praefectorius, c Afranii Syagrii consulis e filia nepos, d Thaumastus quoque et Petronius, maxima rerum verborumque scientia praediti, et inter principalia patriæ nostrae decora ponendi, praevium Arvandum publico nomine accusaturi e cum gestis decret:il;bus insequuntur. Qui inter caetera quæ sibi provinciales agenda mandaverant, interceptas litteras deferebant, quas Arvandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
