Latin
Book 1, Letter 8
Sidonius Apollinaris, Epistolae 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Morari me Romæ congratularis: id tamen quasi iacete, et fatigationum salibus admixtis. Ais enim gaudere te, quod aliquando necessarius tuus videam solem, quem utique raro bibitor ALaricus inspexerim. Nebulas enim mihi meorum Lugdunensium ex probras, et diem quereris nobis matntina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari. Et tu mihi hæc ista Cæsenatis furni potius quam oppidi verna deblateras? De cujus natalis tibi soli, vel jocunditite vel commodo; quid cliam ipse sentires, dummigras, indicasti: ita tamen quod te Ravennæ felicius exsulantem, auribus Padano culice perfossis, municipalium ranarum loquax turba circumsilit. In qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa, muri cadunt, aquae stant, turres fluunt, naves sedent, ægri deambulant, medici jacent, algent balnea, domicilia conflagrant, sitiunt vivi, natant sepulti, vigilant fures, dormiunt potestates, fenerantur clerici, Syri psallunt, negotiatores militant, milites negotiantur, student pilae senes, 21 aleæ juvenes, a armis eanuchi, litteris fœderati. Tu vide qualis sit civitas, ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram. Quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus coeli sui dote contentis, non grandis gloria datur, si deteriorum collatione clarescant. Vale.