Latin
Book 9, Letter 10
Sidonius Apollinaris, Epistolae 10-7
Unproofread scanNot analysed yet
Reddidit tibi epistolas meas, quem mihi tuas offerre par fuerat: nam frater noster Cœlestius, noper ad te reversus c de Biterrensi, quoddam mihi super statu injuriosi nostri vinculum cessionis elicuit. Quod quidem scripsi, non minus tua verecundia fractus quam voluntate. Namque nos ultro vestro pudori quasi quibusdam pedibus obsequii decuit occurrere. Quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter; nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solatii vel ipse quaesisti. Quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis, jam placatus insinuo: sic tamen ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur; atque ut si permanserit tecum, neutri nostrum judicetur famulus; si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus. Memor nostri esse dignare, domine papa.