Latin
Book 2, Letter 10
Sidonius Apollinaris, Epistolae 10.54
Unproofread scanNot analysed yet
Amo in te quod litteras amas, et usquequaque præconiis cumulatissimis excolere contendo tantae diligentiae generositatem per quam nobis non solum initia tua, verum etiam studia nostra commendas. Nam cum videmus in hujusmodi disciplinam juniorum ingenia succrescere, propter quam nos quoque subduximus ferulae manum, copiosissimum fructum nostri laboris adipiscimur. Illud appone, quod tantum increbuit multitudo desidiosorum, ut nisi vel paucissimi quique meram Latiaris linguae proprietatem de trivialium barbarismorum rubigine vindicaverius, eam brevi abolitam defleamus interitamque: sic omnes nobilium sermonum purpuræ per incuriam vulgi decolorabuntur. Sed isthaec alias. Interea tu quod petis accipe. Petis autem at si qui versiculi mihi fluxerunt, 52 postquam ab alterutro discessimus, hos tibi pro quadam morarum mercede pcmumerem. Dicto pareo, Nam præditus es, quanquam juvenis, hac animi maturitate, ut tibi etiam natu priores gerere morem concupiscamus. a Ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio papæ Patientis summum cæpti operis accessit, viri sancti, strenui, severi, misericordis, quique per ubercm munificentiam in pauperes humanitatemque, non minora bonae conscientiæ culmina levet. Hujus igitur aedis extimis, rogatu præfati antistitis, tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus, adhuc mihi jamque tibi perfamiliaribus. Namque ab hexametris eminentium poetarum a Constandi et Secundini: vicinantia altari basilicse latera clarescunt: quos in hanc paginam admitti nostra quam maxime verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit. Nam siculi novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet: et siculi si vestiatur albo quisque fuscus, fit nigrior: sic nostra, quantulacunque est, tubis circumfusa potioribus slipula vilescit: quam mediam loco, infimam merito, despicabiliorem pronuntiari, non imperitia modo, sed et arrogantia facit. Quapropter illorum justius epigrammata micant, quam ista hæc, quæ imaginarie tantum et quodam modo umbratiliter effingimus. Sed quorsum ista? quin potius paupertinus fiagitatæ cantilenae culmus immurmuret. Ecce parui tanquam junior imperatis. Tu modo fac memineris multiplicato me fenore remunerandum: quoque id facilius possit voluptuosiusque, opus est ut sine dissimulalionc lectites, sine fine lecturias. Neque patiaris, ut te ab hoc proposito propediem conjux domum feliciter ducenda deflectat: sisque oppido meminens, quo olim Martia Hortensio, TerentiaTullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque candelas ct candelabra tenuerunt. Certe si praeter rem oratoriam, contubernio feminarum poeticum ingenium, et oris tui limam frequenlium studiorum cotibus expolitam, quereris obtundi, reminiscere quod sæpe versum Corinna cum suo Nasone complevit, Lesbia cum Catullo, Cesennia cum Gætulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Propertio, Delia cum Tibullo. Proinde liquido claret, studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem. Igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum: quia natura comparatum est ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior. Vale.