Latin
Book 6, Letter 11
Sidonius Apollinaris, Epistolae 11-4
Unproofread scanNot analysed yet
Judaeum praesens charta commendat: non quod mihi placeat error per quem pereunt involuti; sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare dum vivit. In spe enim adhuc absolutionis est, cui suppetit posse converti. Quae sit vero negotii sui series, ipse rectius præsentanea, coram narratione patefaciet. Namprudentiae satis obviat, epistolari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere. Sane quia secundum vel notitia, vel judicia terrena, solent hujusmodi homines honeslas habere causas; tu quoque potes hujus laboriosi, etsi impugnas perfidiam, propugnare personam. Memor nostri esse dignare, domine papa.