Latin
Book 7, Letter 11
Sidonius Apollinaris, Epistolae 11-5
Unproofread scanNot analysed yet
lnvideo felicilali consuetudinarii portitoris, a quu contigit saepius vos videri. Sed quid de Amantio loquar, cum ipsas quoque lilleras meas æmuler, qua sacrosanctis reserabuntur digitis, inspicientur obtutibus? Et ego istic inter semiustas muri fragilis clausus angustias, belli terrore contigui, desiderio de vobis meo nequaquam satisfacere permittor. Atque utinam haec esset Arvernæ forma vel causa regionis, ut minus cxcusabiles excusaremur. Sed quod est durius, per injustitiæ nostrae merita conficitur, ut excusatio nobis justa non desit. Quocirca salutationc præfata, sicut mos poscit officii, magnopere deposco, ut interim remittatis occursionis debitum vel verbaA solventi. Nam si commeandi libertas pace revocetur, illud magis verebor, ne assiduitas praesentiae meae sit potius futura fastidio. Memor nostri esse dignare, domine papa.