# Epistolae 11.1.23-38

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 11.1.23 to 11.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/11.1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/11.1.23

Sic utrique ab alterutro, us- Bque ad invidiam exempli, matura fide germanitatis officia restituebantur. Sed quid dolorem nostrum moderaturi causis potius doloris fomenta sufficimus? Igitur ut dicere institueramus, huic jan, ut est illud Maronianum, cineri ingrato, id est gratiam non relaturo, naeniamcondidimus tristem luctuosamque, propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem: nisi quod animum natura desidiosissimum, dolor fletu gravidus accendit. Ejus bee carmen est. Germani decns et dolor Mamerti, Mirantum unica pompa episcoporum, Hoc dat cespite membra Claudianus. Triplex bibliotheca quo magistro Romana, Amica, Christiana fulsit: Quam totam monachus virente in ævo Secreta bibi. institutione. Orator, dialecticus, poeta, d Tractator, geometra, musicusque. Doctus solvere vincla quaestionum, Et verbis gladio secare sectas, Si quae catholicam fidem lacessunt. Psalmorum bic modulator et phooascus, Aute altaria, fratre gratulanle, Instructas docuit sonare classes. Hic solemnibus annuis paravit, Quæ quo tempore lecta convenirent. e Antistes fuit ordine in secundo, Fratrem fasce levans episcopan. Nam de pouliticis tenore summi, Ille insignia sumpsit, hic laborem. At ut. quisque doles, amice lector, De tanto quasi nil viro supersit, l'dis parce genis rigare marmor; Mens et gloria non queunt humari.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
