# Epistolae 11.16-29

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 11.16 to 11.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/11.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/11.16

Tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis faligatus, potius in nauseam concitaris, dum frequenter insulsæ lectionis verbis inanibus immoraris. Adde, quia etiam in hoc, quod forsilan non notasti, reverentiæ tuae meritorumque ratio servata est, quod sicut tu antistitum caeterorum cathedris, prior est J tuus in libro titulus: illius nomen vix semel tantum, et sibi ascripta pagina sonat: tuo, præter tibi depu-, tatas, frequenter illustrantur alienæ. Illud his junge, quodsi quid ibi vel causaliter phcet, ut per consilium meum lectitas: illc quandoque per beneficium tuum; qui munusculi mei incassum pressus invidia, necdum ad facultatem legendi, ut suspicor, venit, cum jam diu ipse perveueris ad copiam transferendi. Aio, tanquam non sit holographas mem. branas arbitraturus; si tamen quod ante percurras, vel exemplar acceperit: neque enim in iis quae tractaveris ulla culpabitur aut distinctionum raritas, aut frequentia barbarismorum. Nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi præscriptione transmissus est, quique supradicio tandiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua, quam memoria includat. I Hæc et his plura fora aliquis. Ego vero cuncta præterco, et malo precari veniamquam realum, si hoc esse creditur, deprecari. Præsentum quoque negligentiam litterarum nunc nec excuso: primum, quoti etsi cupiam, parum cultius scribere queo: dein, quod libellari opere confecto, animus tandem feriaturus, jam quae propalare dissimulat, excolere detrectat. At tamen cum satis tibi, et quidem merito (quidnam enim simile)? in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtUtum, jam per quinquennia decem, non æquævis sacerdotibus tantum, verum et antiquis quoties collatus antelatusque sis; noveris volo, quamvis quaestibus quatias astra, atque majorum cineres favillasque in testimonium læsæ caritatis implores, pedem me conflictui no, si mutuo super amore certandum est, non retracturum: quia cum in caeteris rebus, tum foedissimum perquam est in dilectione superari.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
