Latin
Book 4, Letter 11
Sidonius Apollinaris, Epistolae 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce quod carmen, cum primum adfui, super unanimi fratris ossa conscripsi. Namque tunc abfui cum funeraretur; nec ob hoc tamen perdidi in totum desideratissimam flendi occasionem. Nam dum forte meditarer, lacrymis habenas anima parturiente laxavi: fecique ad epitaphium, quod alii fecerant ad sepulcrum. HaeC ergo scripsimus tibi, ne forte arbitrarere solam nos colere vivorum sodalitatem, reique tuo judicio essemus, nisi amicorum vita carentum semper, æque ut incolumium, reminisceremur. Namque et ex hoc, quod vix reservatur imaginaria fides vel superstitibus, non praeter aquum opinabere, si perpaucos esse conjicias, qui mortuos ament. Vale.