# Epistolae 11.30-38

Sidonius Apollinaris, Epistolae, 11.30 to 11.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/11.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/11.30

Quae velis nolis certa professio conviciis tuis illis, cuncta sane blandimentorum mella vincentibus, non praeter aequum repouderatur, Ecce babes litteras tam garrulas ferme, quam requi rebas: quanquam sunt omnes (si quæ uspiam tamen sunt) loquacissimae. Namque in audentiam sermocinandi quem non ipse compellas, qui omnium (de me enim tacco) litteratorum, licet oculi affecient, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae in visceribus absconditam per atomos bibulos radius extrahere solaris? Cujus lucis acu'eo non sola penetratur aut arena subtilis, aut humus sessilis; sed si saxo montis oppressu fontium conditorum vena celetur, aperit arcanum liquentis elementi secretorum coelestium natura violentior. Ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris, aut quietos, aut verecundos, aut in obscuro jacentis famæ recessu delitescentes; hos A eloqui lui c'aritas artifice confabulatu dum compellat, et publicat. Sed quorsum ista, quid morarum est? redeamus ad causam, super cujus abundante blateratu, quia pareo, precor ut errata confessum veniæ clementis indultu placatus impertias: licet quæ laetitia tua sancta, quæque communio, copiosius hlarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio. Memor nostri esse dignare, domine papa.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
