# Epistolae 12-4

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 9, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12-4

Venit in nostras a te profecta pagina manus, quæ trahit multam similitudinem de sale Hispano in jugis cæso Tarraconensibus. Nam recensenti lucida et salsa es', nec tamen propter hoc ipsum mellea minus: sermo dulcis et propositionibus acer; sic enim oblectat eloquio, quod turbat imperio: quippe qui parum metiens quid ordinis agam, carmina a nobis nunc novat petat. Primum ab exordio religiosæ professionis, huic principaliter exercitio renuntiavi: quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset levitas versuum, quem respicere coeperat gravitas actionum. Tum præterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi. Quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu venire? cumque studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescere in artibus? Unde esi et illud, quod sero correptus aut raro, p!us arcus manui, jugo bos, equus freno rebellat. Insuper desidiae nostræ vere- C cundia comes ad hoc sententiam inelinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat novum poema conficere, quam pigeat. Hoc item nefas, etiam difficilia factu tibi negari, cujus affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur. Tenebimus ergo quippiam medium: et sicut epigrammata recentia modo nulla ditabo, ita liueras, si quæ jacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi: petens ne tu sis eatenus justitiæ praevaricator, ut me opineris nunquam ab bujusmodi conscriptione temperaturum. Neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris jam modestum potius quam facetum existimare. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
