Latin
12.19 to 12.33
Sidonius Apollinaris, Epistolae 12.19-33
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus angustas tuis frugibus vias; vidimus per A raris et Rhodani ripas, non unum, quod unus impleveras liorreum. Fabularum cedant figmenta gentilium, et ille quasi in cœlum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus; quem Græcia sua cæmentariis, pictoribus significibusque illustris, sacravit tempUs, formavit statuis, effigiavit imaginibus, lllum %dubia fama conciliat, per rudes adhuc et Dodonigenas populos, duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem. Tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitalibus Tyrrheni maris erogaturus, granariis tuis duo potius flumina, quam duo navigia complesti. Sed si forte Acbaicis Eleusinæ superstitionis exemplis, tanquam minus idoneis, religiosus laudatus offenditur; seposita mystici intellectus reverentia, venerabilis patriarchæ Joseph historialem diligentiam comparemus, qui contra slerilita? m septem uberes annos insecuturam, facile proviait remedium quod prævidit. Secundum tamen moralem sententiam, nihil judicio meo minor est, qui in superveniente simili necessitate non divinat, et subvenit. Quapropter et si ad integrum conjicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses, b Reienses, Avennicus, Arausionensis quoque et a Albensis, d Valentinaeque, nec non et e Tricastinæurbis possessor exsolvat; quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse collatam. Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago; cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciæ, non proximitas civitatis, nOli opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit. Itaque ingentes per me referunt grates, quibus obtigit per panis tui abundantiam, ad sui sufficienliam pervenire. Igitur si mandati officii munia satis videor explesse, ex legato nuntiusero. Ilicet scias Volo, per omnem fertur Aquitaniam gloria tua: amaris, laudaris, desideraris, excolens, omnium pectoribus, omnium voiis. Inter haec temporum mala, bonus sacerdos, bonus pater, bonus annus es: quibus operæ pretium fuit, fieri famem suam periculo, si aliter esse non poterat tua largitas experi.