# Epistolae 12

Sidonius Apollinaris, Epistolae, Book 2, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12

Misisti tu quidem lembum mobilem, solidum, lecti capacem, jamque cum piscibus. Tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolani amnis adversi terga, qua defluit. Sed dabis veniam, A quod invitandi tibi in piscationem comes venire dissimulo. Namque n:e multo decumbentibus nostris validiora moeroris retia tenent; quæ sunt aniicis quoque et externis indolescenda. Unde te quoque puto, si rite germano moveris afTectu, quo temporis puncto paginam hanc 56 sumpseris, de reditu po. tius cogitaturum. Severiana sollicitudo communis, inquietata primum lentae tussis impulsu, febribus quoque jam fatigatur, iisque per noctes ingravescentibus: propter quod optat exire in suburbanum: litteras tuas denique cum sumeremus, egredi ad villuiam jam parabamus. Quocirca seu tu venias, seu moreris, preces nostras orationibus juva, ut ruris auram desideranti salubriter cedat ipsa vegetatio. Certe ego, vel tua soror, inter spem metumque aspensi, credidimus ejus tædium augendum, si voluptati jacentis obstitissemus. Igitur ardori civitatis atque torpori, tam nos quam domum totam, prævi» Christo, pariter eximiinus: simulque mediocrum consilia vitamus assidentum dissidentumque; qui parum docti et satis seduli languidos multos officiosissime occidunt. Sane contubernio nostro jure amicitiae b Justus adhibebitur, quem, si jocari liberet in tristibus, facile convincerem, a Chironica magis institutum arte quam Machaonica. Quo diligentius po-, stulandus est Christus obsecrandusque ut valetudini cujus curationem cura nostra non invenit, potentia superna medeatur. Vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml.
