Latin
Book 7, Letter 13
Sidonius Apollinaris, Epistolae 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
f Himerius antistes, filius tuus, notus mihi ha ctenus parum vultu, satis opinione, quae quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a Tricassibus venit: quo loci mihi raplim ac breviter inspectus, sanctum episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum, suæ tam professionis magistrum quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione restituit. Deus bone! quæ viro censura cum venustate, si quid deliberet forte, vel suadeat? Abundat animi sale cum consulitur, melle cum consulit. Summa homini cura de litleris, sed maxime religiosis, in quibus eum magis occupat medulla sensuum, quam spuma verborum. Tota illi actionum suarum intentio, celeritas, mora, Christus est; quodque mirerc vel laudes, nihil otiosum facit, cum nihil faciat non quietum. Jejuniis delectatur, edulibus acquiescit; illis adhaeret propter consuetudinem crucis, istis flectitur propter gratiam caritatis. Summo utrumque moderamine: quia comprimit, quoties prandere statuit, gulanm; quoties abstinere, jactantiam. Officia multiplicat propria, vitat aliena: cumque ipsi vicissim deceat occurri, gratius habet, si sibi mutuus honor debeatur mage, quam rependatur. In convivio, itinere, consessu, Inferioribus cedit; quo fit ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum. Sermonem maximo temperamento cum colloquente dispensat; in quo non patitur ullam, aut verecundiam externus, aut familiaris injuriam, aut credulus invidiam, aut curiosus repulsam', aut suspiciosus nequitiam: aut peritus calumniam, aut imperilus infamiam. Simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam; bonis prudens, malis cautus, nenitis callidus judicatur. Quid plura? Totum te nobis ille jam reddidit: totam tuam temperantiam, religionem, libertatem, verecundiam, et illam delicatae menlis pudicissimam leneriludinem jocunda similitudine exscripsit. Quapropter quantum volueris deinceps frui secreto, indulgere secessui, licebit indulgeas: quandoquidem nos in fratre meo Himerio, avum nomine, patrem facie, utrumque prudentia iam tenemus. Vale.